CITARIS vel CIDARIS

CITARIS vel CIDARIS
CITARIS vel CIDARIS
Graece Κίτταρις et Κίταρις Polluci, ex Herodoto, diadema Regibus Arlneniae peculiare, nec nisi nomine fere distinctum a Persarum Tiara. Unde tiaram rectam, quam non nisi Regibus huius gentis ferre licuit, κίταριν ὀρθὴν vocat Plutarchus in Artaxerxe, ubi hunc Dario, uni e liberissuis, postquam eum Regem renuntiâsset, concessisse tradit, την` καλουμέννην κιτάριν ὀρθὴν φέρειν. Hesych. Citarin vocat pileum regium, aut, ut Suidas addit, περίθεμα τῆς κεφαλῆς, circumpositionem capitis. Nempe pannus fuit aut pileus contextus e pilis, qui censetur idem fuisse cum tiara, id quod Suidas videtur indigitare his verbis, Τινές δὲ κίδαριν λέγουσι περικράνιον πίλινον, ἢ ςτέφανον ἢ φακεώλιον ἢ πίλον Βασιλικὸν Περσῶν, ἢ τὸ ςτρόφιον ὃ οἱ ἱερεῖς φοροῦσι. Quidam vero Cidarim dicumt pileum vulgarem, aut coronam, aut faseram, aut pileum Regium Persarum aut strophium, quod Sacerdotes ferunt, vide supra Cidaris.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”